vel socagii vel burgagii nec habebimus custodiam illius feodi firme
vel socagii vel burgagii nisi ipsa feodi firma debeat servicium mi
litare . §  Nos non habebimus custodiam heredis , vel alicuius terre
quam tenet de aliquo alio per servicium militare occasione alicuius
parve seriancie quam tenet de nobis per servicium reddendi nobis cul
tellos vel sagittas , vel huiusmodi . 28§  XXVII  Nullus ballivus ponat dece
tero aliquem ad legem manifestam , nec ad iuramentum simplici
loquela sua sine testibus fidelibus ad hoc inductis . 29§  XXVIII  Nullus liber
homo capiatur aut imprisonetur , aut disseisiatur de libero tenenencio suo , vel
libertatibus vel liberis consuetudinibus suis , aut utlagetur aut exu
let aut aliquo modo destruatur , nec super eum ibimus , nec super eum
mittemus nisi per legale iudicium parium suorum vel per legem terre .
§  Nulli vendemus , nulli negabimus , aut differemus rectum vel
iusticiam . 30§  XXIX  Omnes mercatores nisi publice antea prohibiti fuerint ha
beant salvum et securum condicium exire de Anglia et venire in
Angliam et morari et ire per Angliam tam per terram quam per aquam ad emen
dum vel vendendum sine omnibus {toltis/tolwetis} malis per antiquas et rec
tas consuetudines preterquam in tempore guerre , et si sint de
terra contra nos guerrina , et teles inveniantur in terra nostra in prin
cipio guerre ? attachientur sine dampno corporum vel rerum, donec
sciatur a nobis , vel a capitali justiciario nostro quomodo mercatores terre
nostre tractentur qui tunc invenientur in terra illa contra nos guer
rina , et si nostri salvi sint ibi alii salvi sint in terra nostra . 31§  XXX  Si
quis tenuerit de aliqua escaeta sicut de honore Walingfordie
Bononie , Notingham , Lancastrie , vel aliis escaetis que sunt
in manu nostra et sunt Baronie , et obierit heres eius non det
aliud relevium , nec faciet nobis aliud servicium quam faceret
Baroni , si illa esset in manu Baronis , et nos tenebimus eodem
modo eam sicut Baro tenuit . Nec nos occasione talis ba
ronie vel escaete habebimus aliquam escaetam vel custodiam
aliquorum nostrorum hominum nisi alibi de nobis tenuerint in