larius distringat aliquem militem ad dandum denarios
pro custodia castri si ipse eam facere voluerit in propria persona
sua , vel per alium probum hominem faciat , si ipse eam facere non
possit propter racionabilem causam . §  Et si nos adduxerimus vel
miserimus eum in exercitum . 21§  XX  Nullus vicecomes , vel Balli
vus noster , vel aliquis alius capiat equos vel carectas ali
cuius pro cariagio faciendo nisi reddat liberacionem antiquitus
statutam , scilicet pro carecta ad duos equos decem denarios per diem
et pro carecta ad tres equos . xiiii . denarios per diem . §  Nulla ca
recta dominica alicuius persone ecclesiastice vel militis, vel alicuius
domine capiatur per ballivos predictos . §  Nec nos , nec ballivi
nostri capiemus boscum alienum ad castra , vel alia
agenda nostra nisi per voluntate ipsius cujus boscus ille fuerit .
22§  XXI  Nos non tenebimus terras illorum qui convicti fuerint de felonia
nisi per unum annum et unum diem . et tunc reddantur terre ille
dominis feodorum . 23§  XXII  Omnis {kydelli/weowed} deponantur decetero penitus per
Tamisiam et Medeweiam et per totam Angliam nisi per costeram
maris . 24§  XXIII  Breve quod vocatur Precipe decetero non fiat
alicui de aliquo libero tenemento unde liber homo perdat curiam suam .
25§  XXIIII  Una mensura vini sit per totum regnum nostrum et una men
sura cervisie , et una mensura bladi , scilicet quarterium Londoniense
et una latitudo pannorum tinctorum , russetorum , et haubergettorum , scilicet
due ulne infra l Listas , De ponderibus vero sit sicut de men
suris . 26§  XXV  Nichil decetero detur pro brevi inquisicionis ab eo qui in
quisicionem petit de vita vel de membris , set gratis concedatur
et non negetur . 27§  XXVI  Si aliqui teneant de nobis per feodi firmam
vel per socagium vel Burgagium et de alio teneat terram per servi
cium militare , nos non habebimus custodiam heredis nec
terre sue que est de feodo alterius occasione illius feodi firme .