etur pro parvo delicto , nisi secundum modum delicti et pro magno delic
to secundum magnitudinem delicti salvo contenemento suo . §  Et
mercator eodem modo salva mercandisa sua , et villanus alterius
quam noster eodem modo amercietur salvo waynagio suo , si inci
derint in misericordiam nostram . §  Et nulla misericordiarum predictarum ponatur
nisi per sacramentum proborum et legum hominum de visneto . §  Comites
vel barones non amercientur nisi per pares suos et non nisi
secundum modum delicti . §  Nulla ecclesiastica persona amicietur
secundum quantitatem beneficii sui ecclesiastici , sed secundum laicum
tenencium suum , et secundum quantitatem delicti . 15§  XV  Nec villa nec
liber homo distringatur facere pontes ad riparias nisi qui
ab antiquo et de jure facere debent. 16§  XVI  Nulle reparie
decreto defendantur nisi ille que fuerunt indefenso tempo
re . Henriccus . regis avi nostri per eadem loca et eosdem terminos sicut
esse consueverunt tempore suo . 17 {XVII  Nullus vicecomes, constabularius, coronatores, vel alii balivi nostri, teneant placita corone nostre. } 18 §  Si aliquis de nobis te
nens laicum feodum moriatur et vicecomes vel Ballivus noster
ostendat litteras nostras patentes de summonicione nostra de
debito , quod defunctus nobis debuit . §  Liceat viceco
miti vel Ballivo nostro attachiare et imbreviare omnia bona et ca
talla defuncti inventa in laico feodo ad valenciam illius
debiti per visum legalium hominum . §  Ita tamen quod nichil
inde amoveatur donec persolvatur nobis debitum quod cla
rum fuerit , et residuum relinquatur executoribus ad faciendum
testamentum defuncti . Et si nichil nobis debeatur ad ip
so , omnia catalla cedant defuncto , salvis uxori eius et pueris
ipsius racionabilibus partibus suis . 19§  XIX  Nullus constabularius vel
eius ballivus capiat blada vel alia catalla alicuius qui non sunt
de villa ubi castrum situm est nisi statim reddat de
narios inde , aut respectum inde habere possit de volunta
te venditoris . §  Si autem de villa ipsa fuerit? infra
quadraginta dies precium reddat. 20 §  Nullus constabu