4diderimus alicui custodiam alicuius talis terre et ille inde destruc
tionem vel vastum fecerit , amittat illam custodiam et tradatur
duobus legalibus et discretis hominibus de feodo illo qui similiter nobis respon
deant sicut predictum est. 5§  Custos autem quamdiu custodiam
terre hius habuerit, sustentet domos, parcos, vivaria, stagna, mo
lendina et cetera ad terram illam pertinencia de exitibus terre eiusdem
et reddat heredi cum ad plenam etatem pervenerit terram su
am totam instauratam de carucis et de omnibus aliis rebus
ad minus sicut illam recepit. Hec omnia observentur de custo
diis Archiepiscopatuum , Episcopatuum , Abbaciarum , Prioratuum , eccle
siarum et dignitatum vavantium que ad nos pertinent excepto
quid custodie hius vendi non debent . 6§  VI  Heredes maritentur abs
que disparagacione . 7§ VII  Vidua post mortem mariti sui statim et
sine difficultate aliqua habeat maritagium suum et hereditatem
suam nec aliquid det pro dote sua , nec pro maritagio suo , vel
pro hereditate sua quam hereditatem maritus suus et ipsa tenu
erunt simul die obitus ipsius mariti sui et maneat in ca
pitali mesuagio mariti sui per quadraginta dies post obitum
mariti sui infra quos dies assignetur ei dos sua nisi prius fuerit
eius assignata vel nisi domus illa sit castrum . Et si de castro
recesserit ? statim provideatur ei domus competens in qua possit
morari quousque dos sua ei assignetur secundum quod predictum est . Et
habeant rationabile estoverium suum interim de communi . Assignetur
ei autem pro dote sua tertia pars totius terre mariti sui que sua
fuit , in vita sua . nisi de minori fuerit dotata ad hostium
ecclesie . §  Nulla vidua distringatur ad se maritandum dum
vivere voluerit sine marito . Ita tamen quod securitatem
faciat quod se non maritabit sine assensu nostro si de nobis
tenuerit , vel sine assensu domini sui si de alio tenuerit.
8 §  VIII Nos vero vel ballivi nostri non seisiemus terram aliquam