de terre qui per se et sponte sua voluerint Iurare . xxv . baronibus distringendo et grauando nos eum
eis faciemus iurare eosdem de {Iuramento/[deleted]} nostro mandato uel predictum est . Et si aliquis
de . xxv . baronibus decesserit uel a terra recesserit uel aliquo alio modo propeditus fuerit quominus
ista predicta possent exequi qui residui fuerint de . xxv . baronibus alium loco ipsius pro arbitrio
suo qui simili modo erit iuratus sunt et ceteri . In omnibus autem que istis . xxv . baronibus con
mittuntur exequenda si forte ipsi . xxv . presentes fuerint . et inter se discorauerint uel aliqui ex eis
summoniti noluerint uel nequeant interesse - ratum habeatur et firmum quod maior pars eorum qui
presentes fuerint prouiderit uel preceperit - ac si omnes . xxv . in hoc consensissent . Et predictam . xxv . iurent
quod omnia predicta fideliter obseruabunt et pro toto posse suo facient obseruari . Et nos nichil
inpetrabimus per nos uel per aliquem ab aliquo per quod aliqua istarum concessionum uel libertatum re
uocentur uel minuntur - Et si alique tale impecratum fuerit - irritum sit et mane . et nunquam
eo utemur per nos uel per alium . 34g§  Et omnes malas voluntates et indignaciones et rancores
ortas inter nos et homines nostros clericos et laicos atempere discordie plene omnibus remisimus
et condonauimus . §  Preterea omnes transgressiones factas occasione huius discordie a pasca
anno . r . nostri . xvij usque ad pacem reformatam plene remisimus omnibus clericis et laicis et quan
tum ad nos pertinet plene condonauimus . Et insuper fecimus eis fieri litteras testimoniales pa
tentus domini . S . Canuariensis archiepiscopi . Domini . H . Dum . Episcopi - Episcoporum predictorum super securitate ista et concessio
nibus prefatis. 34h§  Quare volumus et firmitus pricipimus quod Anglicana ecclessia libera sit . et homines in
regno nostro habeant omnes prefatas libertates . Iura et concessiones bene et in pace . libere et quiete
plene et integre et heredibus suis de nobis et heredibus nostris in omnibus rebus et locis inperpetuum sicut
predictum est . Iuramentum est autem tam ex parte baronum quod hec omnia supra dicta bona
fide et sine malo ingenio obseruabuntur testibus supra dictis et multis aliis . date Data per manum
nostram inprato quod vocatur Reynmede inter Windleshoram et stanes . xv . die Iunii . Anno
regni nostri xvi .