statim eis reddantur . Et si contencio super hoc orta fuerit - tunc inde fiat in marchia per
iudicum parium suorum de tenementis {Angile/Anglie} secundum legem Anglie . De tenementis Wallie
secundum legem Wallie . De tenemento marchie secundum legem marchie iudicum faciant Walensibus . nobis et
nostris 34b§  De omnibus illis de quibus aliquis Walensium disseitus fuerit uel elongatus sine
legali iudicio parium suorum per . H . r . anglie patrem nostrum uel per . R . r . fratrem nostrum que nos
in manu nostra habemus uel que alii tenent que opportet nos Warentizare - respectum habemus usque
ad communem terminum crucesignatorum . exceptis illis de quibus placitum motum fuerit uel inquisicio
facta per preceptum nostrum ante susceptum crucis nostre cum redierimus . uel si forte remanserimus
a peregrinacione nostra - statim inde plenam exhibebimus iusticiam secundem legem Walensium et partes
predictas . 34c§  Nos reddemus statim filium Lewelini et omnis obsides de Wallia et cartas que
nobis liberate fuerunt in securitate pacis . 34d§  Nos faciemus Alexandro {regem/regi} Scottorum de ob
fidibus suis et uxoribus reddendis et libertatibus et iure suo secundum formam qua faciemus aliis baro
nibus nostris Anglie nisi aliter debeat esse per cartas quas habemus de Willelmo patre ipsius quondam . rege .
scottorum . et hoc erit secundum iudicum parium suorum in curia nostra . 34e§  Omnes autem consuetudines
istas predictas et libertates quas concessimus in regno nostro tenendas quantum ad nos pertinet erga
nostros omnes de regno tam clerici qua laici obseruent quantum ad ipsos pertinet erga suos .
34f§  Cum autem pro deo et ad emendacionem regni nostri et ad melius sopiendum discordiam inter nos
et barones nostros ortam - hec omnia concessimus . volentes ea integra et firma stabilitate in
perpetuum gaudere faciemus et concedimus eis subscriptam securitatem . videlicet quod Barones
eligant . xxv . Barones de regno quos voluerint qui debeant pro totis uiribus obser
uare tenere et facere obseruari pacem et libertates quas eis concessimus . et in hac presenta car
ta nostra confirmauimus . Ita scilicet quod si nos uel iusticiarius . uel ballivi nostri uel aliqui de ministris nostris
in aliquo erga aliquem deliquirimus uel aliquem articulorum pacis aut securitatis transgressi
fuerimus . et delictum ostensum fuerit . iiij . baronibus de predictis . xxv . baronibus - accedant
ad nos uel ad Iusticiarium nostrum si fuerimus extra regnum proponentes petentes uel illum excessum
sine dilacione faciamus emendari . Et si nos excessum non emendauerimus . uel si fuerimus extra
regni et Justiciari nostri non emendauerint infra tempore . xl . dierum completum atempere
quo monstratum fuerit nobis uel Iusticiario nostro si extra regnum fuerimus - predicti . iiij . Barones re
ferant causam illam ad residuos de illis . xxv . baronibus cum communum tocius terre distringent
et contra nos omnibus modis quibus poterunt donec fuerit emendatum per arbitrium eorum . salua
persona nostra et regine nostre et liberorum nostrorum . Et cum fuerit emendatum Intendent nobis sicut
prius fecerunt . Et quicumque voluerit de terra Iuret quod ad predicta omnia exequenda parebit man
dato predictorum . xxv . baronum . Et quod grauabit nos proposse cum ipsis . Et nos publice et libere damus
licenciam Iurandi cuilibet iurare volunti . et nulli vnquam iurare prohibebimus . Omnes autem illos