vacauerint sicut eam habere debent . 33a§  Omnes foreste que afforestate sunt tempore nostro statim de
afforestentur . similiter fiat de ripariis que tempore nostro per nos posite sunt in defenso . 33b§  Omnes
malas consuetudines de forestis . de Warennis et de forestariis et de Warennariis et vicecomitibus et eorum
ministris . de ripariis et eorum custodibus statim inquirantur in quolibet comitatu per Iuramentum . xii .
militum comitatus qui debent eligi per probas homines euisdem comitatus . Et infra . xl . dies post
inquisicionem factam penitur ita deleantur quod nunquam reuocentur . 33c§  Omnes fines qui facti sunt nobiscum
pro dotilet et maritagiis et hereditatibus et amerciamentas in iuste et contra legem terre omine con
donetur uel fiat inde per iudicium . xxv . baronum de quibus sit mencio inferius in securitate pa
cis uel per iudicium maioris partis eorundem vnacum . S . Cant Archiepiscopo si interesse poterit et aliis quos
secum ad hoc faciendum voluerit . Et si interesse non poterit nichilominus procedat negocium
sine eo . Ita quod si aliquis uel aliqui de predictis . xxv . baronibus fuerint in simili querela quantum ad hoc
iudicium ammoueantur . et alii loco eorum per residuos de easdem . xxv . tantum ad faciendum electi et iu
rati substituantur . 33d§  Omnes obsides et tracas redemus que nobis liberate fuerint ab anglie
in securitatem pacis et fidelibus seruicis . 33e§  Nos ammouebimus penitus de balliis nostris parentes
Gerardi de Acya et totam euis sequelam ut decetero nullam habeant balliam in Angli . S .
Engelardum de Cigonie . Petrum et Andream Geonem de Cancallis . Geonem de vigonie . Galfridem
de martinnie et fratres euis . Philippum marcum et totam sequelam eorundem 33f§  et statim post pacis refor
macionem amouebimus de regno nostro alienigenas . milites . Balistarios . seruientes . stipendiarios
qui venerunt ad nocumentum regni cum equis et armis . 33g§  Si quis fuerit disseisitus uel
elongatus per nos sine legali uidico parium suorum de terris . catallis . uel libertatibus sine iure - statim ea ei
restituemus . Et super hoc contencio orta fuerit - tunc fiat inde per iudicum . xxv . baronum de quibus
inferius fiet mencio in securitate pacis . §  De omnibus autem illis de quibus aliquis desseitus fuerit
uel elongatus sine legali iudico parium suorum per . H . regem patrem nostrum . uel per . R regem fratrem
nostrum que in manu nostra habemus uel que alii tenent que nos oportet Warentizare - respectum
habebimus usque ad terminum comunem crucesignatorum exceptis illis de quibus placitum motum fuerit uel inqui
sicio facta per preceptum nostrum ante suscepcionem crucis nostre . Cum autem redierimus de peregrinacione
nostra . statim inde plenam {exhibemus/exhibebimus} iusticiam . 33h§  Eundem autem respectum habebimus . et eodem modo de
iusticia exhibenda de forestis deafforestandis et remansuris forestis quas . H . pater noster uel
R . frater noster afforestauerint . et de custodiis terrarum que sunt de alieno feodo cuiusmodi custo
dias hucusque habuimus occasione feodi quod aliquis de nobis tenuit per seruicium . Et de Abbaciis que
fundate fuerunt in feodo alterius quam nostro in quibus dominus feodi dixit se habere ius . cum redi
erimus . uel si remanserimus a peregrinacione nostra super hiis concurentibus plenam iusticiam
exhibebimus statim . 34§  Nullus capiatur uel inprisonetur propter appelacionem femine de morte
alterius quam de morte viri sui . 34a§  Si nos disseisiauerimus uel elongauerimus Walenses de
terris et libertatibus uel rebus aliis sine legali iudico parium suorum in Anglia uel in Wallia -