qui conuictus fuerit de felonia nisi per vnum annum et vnum diem . et tunc reddatur terra illa
dominis feodorum . 23§  Omnes kidelli de cetero deponantur per Tamisian Et Medeweyam et
per totam Angliam nisi per Costeriam maris . 24§  Breve quod vocatur principe In capite de cetero non
fiat alienus de aliquo tenemento vnde liber homo possit ammittere curiam suam . 25§  vna mensura
vini sit per totum regnum nostrum . Et vna mensura Ceruisie . Bladi . scilicet quarterium Londoniense
Et vna latitudo pannorum tinctorum et Russetorum et Hanibergatorum . scilicet due vlne infra listats . Et
de ponderibus sit sicut de mensura . 26§  Nichil detur de cetero pro brevi inquisicionis de vi
ta uel menbris set gratis concedatur et non negetur . 27§  Si aliquis tenet per feodi firmam
uel per socagium . uel Burgagium . et de alio teneat per seruicium militare - nos non habebimus custodiam
heredis nec terre sue que sit de feodo alterius occasione illius feodifirme uel socagii . uel Burgagii . nisi
ipsa feodfirma debeat seruicium militare . §  Nos non habebimus custodiam heredis uel terre
alicuius quod teneat de alio per seruicium militare propter occasione alicuius parue seriantie quam aliquis tene
at de nobis per seruicium reddendum nobis cultellos . uel sagittas uel sagittas . huius . 28§  Nullus
ballivus de cetero ponat aliquem ad legem simplici loquela sua sine testibus fidelibus ad hoc
inductis . 29§  Nullus liber homo capiatur aut inprisonatur aut desseisietur aut vtlagetur exuletur
aut aliquo modo destruatur . nec super eum ibimus nec super eum mittemus nisi per iudicum parium suorum
uel per legem terre . §  Nulli vendemus nulli negabimus aut differremus rectum aut iusti
ciam 30§  Omnes mercatores habeant saluum esse et securum . de Anglie exire . et venire in an
gliam et {metari/mertari} et pergere ad emendum et vendenum sine omnibus malis . saltis . scilicet per antiquas
et rectas consuetudines preter quam in tempore guerre . Et si sint de terra contra nos Guerinna . Et si
tales inueniantur in terra nostra in principio Guerre attachientur sine dampno corporum suorum
et rerum donec sciatur a nobis uel a capitali Iusticiario nostro quomodo mercatores terre nostre contratentur qui
tunc inuenientur contra nos Guerrina . Et si nostri salui sint ibi - alii salui sint interra nostra
§  Liceat vnicuique de cetero exire de regno nostro et redire saluo et secure per terram et per
aquam salua fide nostra nisi tempore Guerre per alique breve tempus propter communem utilitatem regni
exceptis inprisonatis et hutlagatis per legem regni . Et gente de terra contra nos Guerrina .
et mercatoribus de quibus fiat ut dictum est . 31§  Si quis tenuerit de aliqua escaeta sicut de honore
de Walingfordie . Notingeham . Bolonie . Lancastrie . et aliis escaetio . et sint in manu nostra . et si sit
baro et obierit - heres euis non debet alique releuium nec faciet nobis alique servicium aliud
quam faceret Baro si baronia esset in manu Baronis . et nos baroniam eodem modo tenebimus
quo Baro eam tenuit . §  Homines qui manent extra forestam non venant per aliquem sum
monicione de cetero coram Iusticiariis nostris nisi sint in placito . uel plegii alicuius uel aliquorum qui attachiati
sint pro foresta §  Nos non faciemus iusticiarios uel vicecomites uel constabularios . uel ballivas nisi de talibus
qui sciant legem regni et eam voluerint bene obseruare . 33§  Omnes Barones qui fundaue
runt Abbacias vnde habent cartas regum anglie uel antiquam tenuram habeant earum custodiam cum