ad faciendum maius seruicium de feodo militis nec de aliquo libero tenemento quam inde tenetur
11§  Communia placito non sequantur curiam nostram set teneantur in aliquo loco certo . 12§  Re
cogniciones de noua disseisina . Et de morte antecessoris . Et de ultima presentaciones non capi
antur nisi in suis comitatibus . et hoc modo nos uel capitalis Iusticiarius noster si extra regni
fuerimus mittemus duos Iusticiarios per vnumquemque comitatum per iij vices in anno qui cum quatuor
militibus cuiuslibet comitatus electis per comitatum capiant in comitatu et in die et loco comitatus assisas
predictas . 13§  Et si in die comitatus assise predictem capi non possint - tot milites et libere tenentes re
maneant de illis qui interfuerint de illo comitatui per quod possint sufficienter iudicia fieri
secundum quod negocium fuerit maius uel minus . 14§  Liber homo non amercietur pro paruo delicto nisi secundum modum
delicti . et pro magno delicto amercietur secundum magnitudinem delictu saluo tenemento suo . Et merc
cator eodem modo salua macandia sua . Et villanus eodem modo amercietur saluo Wainagio suo
si incidit in misericordiam nostram . Et nullam predictarum misericordiarum ponatur nisi per sacramentum proborum hominum
de visneto comitatus . §  Et Barones non amercientur nisi per pares suos . et non nisi secundum modum de
licte . §  Nullus clericus amercietur de Laico feodo suo nisi secundum modum aliorum predictorum . et non secundum
modum beneficii sui ecclesiastici . 15§  Nec homo nec villata distringatur facere pontes ad ri
parias nisi qui ab antiquo et de iure facere debeant 17§  Nullus vicecomes . constabularius .
coronatores . uel alii ballivi nostri teneant placita corone nostre . §  Omnes comitatus . Et hun
dredi . wapentachii . Thriringi sint ad antiquas firmas absque ullo incrementa exceptis do
minicis maneriis nostris . 18§  Si quis tenens de nobis laicum feodum moriatur et vicicomes uel
ballivus noster ostendat litteras nostras patentes de summonicione nostra de debito quod defunctus nobis
debint - liceat vicecomiti uel ballivo nostro attachiare et in breviare catalla defuncti inuenta in laico
feodo ad ualenciam illius deviti statum quod inde nichil amoneatur donec persoluatur nobis debitum
quod clarum fuerit et residuum relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti . Et si
nichil nobis debetur ab ipso omnia catalla cedant defuncto saluis uxori ipsius et pueris raciona
bilibus pretibus suis . §  Si quis liber homo intestatur decedat - catalla sua per manus propinquorum
parentum et amicorum suorum per visum ecclesie distribuantur . salvis vnicuique debitis que defuntus
ei debint 19§  Nullus constabularius uel alius ballivus noster accipiat blada uel catalla alicuius
nisi statim inde reddat denarios aut respectum inde habere possit de uoluntate vendito
ris 20§  Nullus constabularius distringat aliquem militem ad dandum denarios pro custo
dia castelli si voluerit facere custodiam illam in propria persona sua uel per alium probum homi
nem si ipse eam facere non possit propter racionabilem causam . Et si nos miserimus eum in
excercitum erit quietus de custodia secundum quantitatem temporis quo per nos fuerit in excercitum .
21§  Nullus vices uel ballivus noster uel aliquis alius capiat equos uel carettas aliquius liberi
hominis pro cariagio faciendo nisi de uoluntate ipsius liberi hominis . §  Nec nos
nec ballivi nostri capiemus alienum boscum ad castra uel ad alia agenda nostra nisi per
uoluntatem ipsius cuius fuerit boscus ille . 22§  Nos non tenebimus terram illius