heredi cum ad plenam etatem peruenerit terram suam instauratam de carucis et Wainagiis pro quod
tempus Wainagii exigit . et exitus terre rationabiliter possit sustinere . 6§  Heredes maritentur sine dispara
gacione Ita tamen quod cum contrahitur matrimonium - ostendatur propinquis de consanguinitate ipsius heredis . 7§  vidua post
mortem marita sui statim et sine difficultate habeat maritagium et hereditatem suam . nec aliquid det
pro dote sua pro maritagio suo uel hereditate sua quam hereditatem maritus suus et ipsa tenuerit die obitus
mariti sui . et remaneat in domo mariti sui . xl . dies post mortem ipsius infra quos dies dos sua
ei assignetur §  Nulla vidua distringatur ad se maritandum dum voluerit viuere sine marito ita tamen
quod securitatem faciat quod se non maritabit sine assensu nostro . uel assensu domini sui de quo tenuerit .
si de alio tenuerit . 8§  Nec nos nec ballivi nostri seisiemus terram aliquam nec redditus pro debito aliquo
quamdiu catalla debitoris sufficiunt ad debitum reddendum . nec plegii ipsius debitoris dis
tringantur quamdiu tempore capitalis debitor sufficit ad solucionem . Et si capitalis debitor defecerit
in solucione debiti non habans unde soluat - plegii respondeant de debito . Et si voluerint . habeant
terras et redditus debitoris donec sit eis satisfactum de debito quod pro eo soluerunt . nisi capitalis debitor
monstrauerit se esse quietum inde uerso eosdem plegios . §  Si quis mutuo acceperit aliquid
a Iudeis plus uel minus et moriatur antequam debitum illud soluatur - debitum non vsurabit quamdiu
heres fuerit infra etatem de quocumque teneat . Et si debitum illud {non/} incidirit in manus
nostras {/nos} non capiemus nisi catalla contenta in carta . §  Et si quis moriatur et debitum debeat
Iudeis - uxor eius habeat dotem suam . et nichil reddat de debito illo . Et si pueri ipsius defuncti -
qui fuerint infra etatem remanserint - prouideantur neccessaria secundum tenementum quod fuerit defuncti . et de residuo
soluatur debitum saluo seruicio . dominorum suorum . Simili modo fiat de debitis que debeatur aliis .
quam iudeis . §  Nullum scutagium uel auxilium ponatur in regno nostro nisi per consilium nostrum et
per consilium commune regni nisi ad corpus nostrum redimendum . et primogenitum nostrum militem faci
endum . et primogenitam filiam nostram semel maritandam . Et hoc nec fiat nisi rationabile
auxilium simili modo fiat de auxiliis ciuium Londoniarum . 9§  Et ciuitas Londoniarum habeat omnes anti
quas libertates et liberas consuetudines suas tam per terras quam per aquas. §  Preterea volumus et con
cedimus omnes alie ciuitates . Burgi . ville . et portus . habeant omnes libertates et liberas consue
tudines suas §  ad habendum commune consilium regni de auxilio assidendo aliter quam in tribus case
bus predictas . Et de scutagio assidendo summoniere faciemus . Archiepiscopos . Episcopos . Abbates . Comites . et maiores
barones sigilatim per litteras nostras . Et preterea summoniciere faciemus in generali per vicicomites et ballivos nostros
omnes illos qui do nobis tenent in capite ad certum diem . Scilicet ad terminum . xl . dierum ad minus
et ad certum locum . et in omnibus litteris illius summonicionis tamen exprimemus . et sic facta summonicione
negocium ad diem assignatum procedat secundum consilium eorum qui presentes fuerint - quamuis non omnes sum
moniti aduenerint §  Nos de cetero non concedemus alicui quod capiat auxilium se liberis hominibus
suis nisi ad corpus suum redimendum . et primogenitum filium suum militum faciendum . et primogenitam filiam
suam semel maritandam . et ad hoc non fiat nisi racionabile auxilium . 10§  Nullus distringatur