prologueROVNEMEDE
Johannes dei gratia rex anglie . Dominus hybernie . Dux Normannie et Aquitannie . Comes Andigavie
Archiepiscopis . Episcopis . Abbatibus . Comitibus . Baronibus . Justiciariis . vicicomitibus prepositis . ministris . Ballivis et omnibus
fidelibus suis salutem . Sciatis nos intuitu dei et pro salute nostre . et omnium antecessorum nostrorum
ad honorem dei et ad exaltacionem sancte ecclesie et emendacionem regni nostri per consilium venerabi
lium patrum nostrorum . S . Cantuariensis archiepiscopi et tocius anglie primatis . et ecclesie romane Cardinalis
Et Henrici Eboracensis archiepiscopi . W . Londoniensis P . Wintoniensis . J . Batoniensis . H . Lincolniensis . W . Wigorniensis .
W . Couentriensis . Episcoporum . Et pandulphi domini pape subdiaconi ; et familiaris . et fratris mei . H .
magistri milicie templi in anglie . Et nobilium virorum . Wittoni marescalli . Alani de Gaweye
constabulario Scocie Warini filii Gerondi . P . filii herberti de Burgo senescalli pictauie . Hu
goni de Noua villa . Et aliorum fidelium nostrorum 1§  In primis concessisse deo et hac presenti car
ta confirmasse pro nobis et heredibus nostris in perpetuum quod anglicana ecclessia libera sit et habeat
iura sua integra et libertates suas illesas . et ita volumus observari . quod apparet ex eo
quod libertatum eleccionem que maxime et magis neccessaria reputatur ecclesie Anglicane mera et spontanea
voluntate ante discordiam inter nos et Barones nostros motam concessimus et confir
mauimus . et eam optinuimus a domino papa Innocentio tercio confirmari qua, et nos obseruammus
et ab heredibus {nostribus/nostris} bona fide in perpetuum volumus observari . §  Concessimus etiam omnibus
liberis hominibus regni nostri pro nobis et heredibus nostris in perpetuum omnes libertates subscriptas
habendas et tenendas . eis et heredibus suis de nobis et heredibus nostris . 2§  Si quis comitum . uel baronum
nostrorum siue aliorum tenencium de nobis in capite per seruicium militare mortuus fuerit . et cum
decesserit heres suus plene etatis fuerit et releuium debuerit - habeat hereditatem suam per anti
quum releuium . Scilicet heres uel heredes Comitis . Baronum de Baronia integra pre . C . libras .
Heres uel heredes militum de feodo militis integro pro . C . solidos ad plus . Et qui minus
debuerit minus det secundum legem et antiquam consuetudinem feodorum . 3§  Si autem heres alicuius talium
fuerit infra etatem et fuerit in custodia cum ad etatem peruenerit - habeat hereditatem suam
sine releuio . et sine fine . 4§  Custos terre huius heredis qui infra etatem fuerit non capiat de
terre heredis nisi racionabiles exitus et consuetudines racionabiles et racionabilia seruicia . et hoc sine
destruccione et vasto hominum et rerum Et si nos commiserimus custodiam alicuius terre
vicicomiti uel alicui alii qui de exitubus illius nobis respondere debeat . Et ille desctruccionem fecerit
uel vastum , nos ab illo capiemus emandam . et terra committatur duobus legalibus
viris et discretis de feodo illo qui de exitubus nobis respondeant sicut predictum .
5§  Custos autem quam diu custodiam terre habuerit - sustentet domos . parcos . viuaria . stagna
molendina et cetera que ad terram pertinent . et de exitibus terre eiusdem reddat