Concedimus etiam quod unusquisque liber homo possit ducere porcos suos per dominicum boscum nostrum libere et sine inpe
dimento ad agistandum eos in boscis suis propriis uel alibi ubi uoluerint . Et si porci alicuius liberi ho
minis una nocte pernoctauerint in foresta nostra non inde occasientur ita quod aliquid de suo perdat .
F10 Nullus decetero amittat uitam uel membra pro uenatione nostra . Et si aliquis captus fuerit et conuictus
de captione uenationis grauiter redimatur si habeat unde redimi possit . et si non habeat unde redimi possit ; exeat
a prisona . sin aut ; abiuret regnum anglie .
F11 Quicumque archiepiscopus . episcopus uel Baro uel . comes {uel/[deleted]} ueniens ad nos ad mandatum nostrum transierit per fo
restam nostram . liceat ei {[omitted]/capere} unam uel duas bestias per uisum forestarii si presens fuerit . sin autem faciat cor
nare ne uideatur furtiue hoc facere . Jdem liceat ei facere in redeundo sicut predictum est .
F12 Vnusquisque liber homo dectero sine occasione faciat in bosco suo uel in terra sua quam habet in foresta . molendi
num . viuarium . stagnum . marleram . fossatum . uel terram arabilem extra coopertum in terra arabili ita quod non sit ad
nocumentum alicuius uicini .
F13 Vnusquisque liber homo habeat in boscis suis . Aereas . Ancipitrum . speruariorum . falconum . aquilarum . et de heyrinis . et
habeat similiter mel quod inuentum fuerit in boscis suis .
F14 Nullus forestarius decetero qui non sit forestarius de feodo nobis reddens firmam pro socalia sua capiat
chuignagium aliquod in bailliva sua . Forestarius autem de feodo firmam nobis reddens pro bailliva sua capi
at chuignagium uidelicet pro kareta per dmidium annum . ij . denarios et per alium dimidium annum . ij . denarios . et pro equo qui
portat summagium per dimidium annum . J . obolum et per alium dimidium annum obolum et non nisi de illis qui extra baillivam suam
tanquam mercatores ueniunt per licenciam suam in baillivam suam . ad buscam meremium. Corticem uel carbonem emmendum . et
alias ducendum ad uendendum ubi uoluerint . et de nulla alia kareta uel summagio aliquod chuignagium capia
tur . et non capiatur chiugnagium nisi in locis illis ubi antiquitus capi solebat et debuit . Jlli autem qui portant
supra dorsum suum buscam . Corticem uel carbonem ad uendendum quamuis inde uiuant nullum decetero dent chuignagium .
De boscis autem aliorum nullum detur chiugnagium forestariis nostris preter quam de dominicis boscis nostris .
F15Omnes vtlagati pro foresta . tantum a tempore regis henrici aui nostri usque ad primam coronationem nostram ; ueniant
ad pacem nostram sine impedimento et saluos plegios inueniant . quod decetero non forisfacient nobis de foresta nostra.
F16 Nullus castellanus teneat placitum uel alius de foresta siue de uiridi siue de uenatione . set quilibus fo
restarius de feodo atachiet placita de foresta tam de uiridi quam de uenatione et ea presentet uiri
dariis prouinciarum . et cum irrotulata fuerint et sub sigillis uiridariorum inclusa ; presententur capitali
forestario cum in partes illas uenerit ad tenendum placita foreste . et coram eo terminentur .
Has autem libertates de forestis concessimus omnibus saluis Archiepiscopis . episcopis . abbatibus . prioribus . comitibus . Baronibus
militibus et aliis tam personis ecclesiasticis quam secularibus . Templarii . hospitalii . libertatibus et liberis consuetudinibus
suis saluis in forestis et extra in Warenniis et allis quas prius habuerunt .
Omnes autem consuetudines predictas istas et libertates quas concessimus in regno nostro tenendas quantum ad
nos pertinet erga nostros . omnes de regno nostro tam clerici quam laici obseruent quantum ad se pertinet erga suos .
PRo hac aut concessione et donatione ; libertatum istarum et aliarum contentarum in maiori karta nostra de
aliis libertatibus . Archiepiscopi . episcopi . abbates . priores . comites . Barones . milites et liberetenentes . et omnes de regno
nostro dederunt nobis quintamdecimam partem omnium mobilium suorum .
Concessimus etiam eisdem pro nobis et heredibus nostris quod nec nos nec heredes nostri aliquid perquiremus per quod li
bertates in hac carta contente infringantur uel infirmentur . Et si ab aliquo aliquid contra hoc perqui
situm fuerit nichil ualeat et pro nichilo habeatur . Testibus SVPRA NOMINATIS .