27 Si aliquis teneat de nobis per feodi firmam uel soccagium uel Burgagium et de alio teneat terram
per seruitium militare nos non habebimus custodiam heredis nec terre sue que est de feodo alteris occasione illius
feodifirme soccagiim uel burgagii . nec habebimus custodiam illius feodi firme uel soccagii uel burgagii
nisi ipsa feodi firma debeat seruitium militare . nos non habebimus custodiam heredes nec terre
alicuius quam tenet de alio per servitium militare occasione alicuius parue serianterie quam tenet de
nobis per seruitium reddendi nobis cultellos uel sagittas uel huiusmodi .
28Nullus Baillivus ponat decetero aliquem ad legem manifestam nec ad iuramentum simplici loquela
sua sine testibus fidelibus ad hoc inductis .
29 Nullus liber homo capiatur uel inprisonetur uel desseisietur de aliquo libero tenemento suo uel liberta
tibus uel liberis consuetudinibus suis . aut utlagietur aut exulet aut aliquo modo destruatur
nec super eum ibimus nec super eum mittemus nisi per legale iudicium parium suorum . uel per legem terre .
Nulli vendemus nulli negabimus aud differemus rectum uel iusticiam .
30Omnes mercatores nisi publice antea prohibiti fuerint habeant saluum et securum exire de
anglie et uenire in angliam et morari et ire per angliam tam per terram quam per aquam ad uendendum uel
emendum sine omnibus malis toltis per antiquas et rectas consuetudines preter quam in tempore gwerre
et si sint de terra contra nos gwerriua et si tales inueniantur in terra nostra in principio gwer
re attachientur sine dampno corporum uel rerum donec sciatur a nobis uel a capitali iusticiaro nostro quomodo
mercatores terre nostre tractentur qui tunc inuenientur in terra contram nos gwerriua . et si nostri sal
ui sint ibi ; alii salui sint in terra nostra.
31 Si quis tenuerit de aliqua eschaeta sicut de honore Walingeford . Bolonie . Nothing' . lan
castrie . uel de aliis eschaetis que sunt in manu nostra . et sint Baronie et obierit . heres eius non det aliud
releuium nec faciat nobis aliud seruitium quam faceret Baroni si terra illa esset in manu Ba
ronis . et nos eodem modo tenebimus quo Baro eam tenuit nec nos occasione talis Baronie uel eschae
te habebimus aliquam eschaetam uel custodiam aliquorum hominum nostorum nisi alibi tenuerit
de nobis in capite ille qui tenuit Baroniam uel eschaetam .
32Nullus liber homo decetero det amplius alicui uel uendat de terra sua quam ut de resi
duo terre sue possit sufficienter fieri domino feodi seruitium ei debitum quod pertinet ad feodum illud .
33 Omnes patroni abbatiarum qui habent cartas regum anglie de aduocatione uel antiquam tenuram uel possessio
nem earum habeant custodiam cum uacauerint sicut habere debent et sicut supra declaratum est .
34 Nullus capiatur uel inprisonetur propter appellum femine de morte alterius quam uiri sui
35 Nullus comitatus decetero teneatur nisi de mense in mensem et ubi maior terminus esse solebat maior sit .
Nec aliquis uicecomes uel Baillivus suus faciat turnum suum per hundredum nisi bis in anno et non nisi
in loco debito et consueto . videlicet semel post paschae et iterum post festum sancti michaelis et uisus de franco ple
gio tunc fiat ad illum terminum sancti michaelis sine occasione . Jta scilicet quod quilibus habeat libertates suas quas ha
buit et habere consueuit tempore Regis henrici aui nostri uel quas postea perquisiuit .
Fiat autem uisis de franco plegio sic . videlicet quod pax nostra teneatur et quod te˛inga integra
sit sicut esse consueuit . et quod uicecomes non querat occasiones et quod contentus sit de eo quod vicecomes habere con
sueuit de uisu suo faciendo tempore Regis henrici aui nostri .
36 Non liceat decetero alicui dare temporam suam alicui domui religiose . Jta quod illam resumat tenendam de eadem domo .
Nec liceat alicui domui religiose terram alicuius sic accipere quod tradat illam ei a quo eam recepit tenendam .
Si quis autem de cetero terram suam alicui domui religiose sic dederit et super hoc commoueatur
donum suum penitus cassetur et terra illa domino suo illius feodi incurratur .
37 Scutagium decetero capitur sicut capi solet tempore Regis henrici aui nostri . et salue sint archiepiscopis .
episcopis . abbatibus . prioribus . templariis . hospitaliis . comitibus . Baronibus . et omnibus aliis tam ecclesiasticis quam secularibus per
sonis libertates et libere consuetudines quas prius habuerunt .
38 Omnes autem istas consuetudines predictas et libertates quas concessimus in regno nostro tenen
das quantum ad nos pertinet erga nostros omnes de regno nostro tam clerici quam laici obseruent quantum ad se pertinet erga suos .
PRo hac autem concessione et donatione libertatum
istarum et aliarum libertatum contentarum in carta nostra de libertatibus forestarum. Archiepisci . episcopi
abbates . priores . comites . Barones . milites . et liberetenentes omnes de regno nostro dederunt nobis quintam
decimam partem omnium mobilium suorum .
Concessimus etiam eisdem pro nobis et heredibus nostris quod nec nos nec heredes nostri aliquid perquiremus per quod
libertates in hac carta contente infringantur uel infirmentur . et si quid ab aliquo contra hoc perquisitum fuerit , nichil ualeat et pro nullo habeatur .
39 Hiis testibus . Domino . S . cantuarensi Archiepiscipo . E . Londoniensi . P . Wintoniensi
I . Bathoniensi . H . lincolniensi . R . Sarrisberiensi . B . Ruffensi . W . Wigorniensi . E elyensy . H . hereford . R . cicestrensi . W . exoniensi . episcopis
abbate sancti eadmundi. Abbate sancti . Albani . Abbate de Bello . Abbate sancti Augustini . cantuarensis . Abbate de euesham .
Abbate de Westmonasterio . Abbate de Burgo sancti petri . Abbate de Radingensi . Abbate de abbendoniensi . Abbate de maumesburia . Abbate
de Winchecumba . Abbate de hyda . Abbate de certens . Abbate de sireburnia . Abbate de cerne . Abbate de ab
botesbiria . Abbate de mideltonia . Abbate de Seleby . Abbate de Witeby . Abbate de cirencestria . Abbate de Burg . Justiciario .
R . Comite cestrie et lincolnie . W . comite sarrisberie . W . comite Warennie . G de clara comite . Gloucestrie . et hereford . W de ferrariis .
comite de Dereby . W . de mandeuilla . comite essex . h . le . bigod . comite Norfolcie . W . comite Aubermarble . h . comite
hereford . J . constabulario . cestrie . R . de Ros . R . filio Waleri . R . de ueteri ponte . W . de Briwere . R . de munfichet .
P . filio herberti . m . filio herberti . W . de Albimaco . G . de Gresley . R . de Braosa . J . de munemutha . J filio ala
ni . H . de mortuo mari . W . de bello campo . W de sancto Johanne . P . de Ripariensi . P . de malo lacu .
B de Insula . T . de muletunia . R . de argentuem . G . de Nuuilla . R . mauduit . J . Ballun . date Datum apud
Westmonasterium . xi . die februarii anno regni nostri NONO



H dei gratia Rex anglie . Dominus hybernie . Dux . Normannie et Aquitanie . Comes andegauie . archiepiscopis . episcopis . abbatibus . prioribus
comitibus . baronibus . Justiciariis . Forestariis . Vicecomitibus . pripositis . ministris et omnibus Baillivis et fidelibus suis salutem .
Sciatis quod intuitu dei et pro salute anime nostre et animarum antecessorum et successorum nostrorum .
ad exaltationem sancte ecclesie et emendationem regni nostri spontanea et bona uoluntate nostra dedimus
et concessimus archiepiscopis . Episcopis . Comitibus . Baronibus . et omnibus de regno nostro has libertates subscriptas tenen
das in regno nostro Anglie inperpetuum .
F1In primis omnes foreste quas . H . rex auus noster afforestauit ; uideantur per bonos et legales homines .
et si boscum aliquem alium quam suum dominicum afforestauerit ad dampnum illius cuius boscus fuerit deafforeste
tur . et si boscum suum proprium afforestauerit ; remaneat foresta salua communia de herbagio et aliis in ea
dem foresta illis qui prius eam habere consueuerunt .
F2 Homines qui manent extra forestam non veniant decetero coram Justiciariis nostris de foresta per communes sum
monitiones nisi sint in placito uel plegii alicuius uel aliquorum qui atachiati sunt propter forestam .
F3Omnes autem bosci qui fuerunt afforestati per regem Ricardum auunculum nostram uel per regem . Johannem . patrem nostram
usque ad primam coronationem nostram statim deafforestentur nisi fuerit dominicus boscus noster .
F4 Archipiscopi . episcopi . Abbates . priores . Comites . Barones . milites et libertenentes qui boscos suos habent in forestis ;
habeant boscos suos sicut eos habuerunt tempore prime coronationis predicti regis . henrici . aui nostri ita quod quie
ti sint inperpetuum de omnibus purpresturis vastis et assartis factis in illis boscis post illud tempus usque
ad principium secundi anni coronationis nostre . Et qui decetero uastum purpresturam uel assartum sine licentia
nostra in illis fecerint . de vastis purpresturis et assartis respondeant .
F5Regardores nostri eant per forestas ad faciendum regardum sicut fieri consueuit tempore prime corona
tionis predicti regis . henrici . aui nostri et non aliter .
F6 Inquisitio uel uisus de expeditatione canum existentium in foresta decetero fiat quoando debet fieri re
gardum scilicet detercio anno in tercium annum et tunc fiat per visum et testimonium legalium hominum et non aliter .
et ille cuius canis inuentus fuerit tunc non expeditatus ; det pro misericordia . iii . solidos . et decetero nullus bos capiatur pro
expeditione . Talis autem expeditatione sit pro assisam communiter quod tres ortelli abscidantur sine pelota de
pede anteriorum . Nec expeditentur canes decetero nisi in locis ubi consueuerunt expeditari tempore prime coronatio
nis predicti regis . henrici . aui nostri .
F7 Nullus forestarius uel budellus faciat. decetero scotallum uel colligat garbas uel auenam uel bla
dum aliud uel agnos uel purcellos nec aliquam collectam faciat . et pro uisum et sacramentum duodecim regar
dorum quando facient regardum tot forestarii ponantur ad forestas quot ad illas custodiendas rationabiliter uiderint sufficere .
F8 Nullum suanimotum decetero teneatur in regno nostro nisi ter in anno videlicet in prin
cipio quindecim dierum ante festum sancti michelis . Quando agistatores conveniunt ad agistandum dominicos boscos nostros .
et circa festum sancti martini episcopi quando agistatores nostri debent recipere pannagium nostrum, et ad ista suanimota
conueniant forestarii . uiridarii et agistatores nullus alius per dintrictionem . Et tercium suanemotum teneatur
in initio quindecim dierum ante festum sancti Johannis bapitiste . pro feonatione bestiarum nostrarum . et ad istud suanemotum
tenender conueniant forestarii . viridarii et non alii per distinctionem . Et preterea singulis quadraginta diebus per to
tum annum conuenient forestarii . viridarii ad uidendum atachiamenta de foresta tam de uiridi quam de ue
natione per presentationem ipsorum forestariorum et coram ipsis atachiatis . predicta autem suonumota non teneantur nisi
in comitatibus in quibus teneri consueuerunt .
F9 Vnusquisque liber homo agistet boscum suum in foresta pro uoluntate sua et habeat pannagium suum.