prologueHENRICUS : dei gratia Rex anglie Dominus hybernia Dux Normannie et Aquitanie . comes andigavie archiepiscopis . episcopis .
abbatibus . prioribus . Comites . Barones . Vicecomites . prepositis ministris et omnibus Baillivis . et fidelibus suis presentem
cartam inspecturis salutem . Sciatus quod nos intuitu dei et pro salute anime nostre et animarum
antecessorum et sucecssorum nostrorum ad exaltationem sancte ecclesie et emendationem regni nostri sponanea et
bona uoluntate nostra dedimus et concessimus et presenti cara nostra confirmauimus achiepiscopis .
episcopis . Comies . Barones . et omnibus de regno nostro has libertes subscriptas tenendas in regno nostro anglie inperpetuum .
1 IN primis concessimus deo et hac presenti carta nostra confir
mauemus pro nobis et heredibus nostris inperpetuum quod anlicana ecclesia libera sit et habeat iu
ra sua integra et libertates suas illesas .
concessimus etiam et dedimus omnibus liberis hominibus regni nostri pro nobis et heredibus nostris
in perpetuum omnes libertates subscriptas habendas et tenendas eis et heredibus suis de nobis et heredibus nostris
2Si quis comitum uel Baronum nostrorum sive aliorum tenentium de nobis
in capite per seruitium militare mortuus fuerit et cum decesserit heres eius plene etatis fuerit et releuium de
beat ; habeat hereditatem suam per antiquum reluium scilicet heres uel heredes comitis de baronia comitis
integra per centum libras heres uel heredes baronis et Baronia integra per centum libras heres uel heredes militis
de feodo militis integro per centum solidos ad plus et qui minus debuerit minus det secundum antiquam
consuetudinem feodorum .
3 Si autem heres alicuius talium fuerit infra etatem dominus eius non habeat custodiam eius nec terre sue
antequam homagium eius ceperit . et postquam talis heres fuerit in custodia : cum ad etatem peruenerit :
scilicet uiginti et unius anni habeat hereditatem suam sine releuio et sine fine . Jta tamen quod si ipse
dum infra etatem fuerit fiat miles nichilominus terra remaneat in custodia dominorum suorum usque ad terminum predictum .
4 Custos terre huiusmodi heredis qui infra etatem fuerit ;
non capiat de terre heredis nisi rationabiles exitus et rationabiles consuetudines et rationabilia
seruitia . et hoc sine destructione uel uasto hominum et rerum .
Et si nos commiserimus custodiam alicuius talis terre vicecomiti uel alicui alii qui de exitibus illius
terre nobis debeat respondere . et ille dustructionem de custodia fecerit uel uastum ; nos ab illo ca
piemus emendam . et terra committetur duobus legalibus hominibus et discretis de feodo illo qui de exi
tibus nobis respondeant . uel ei cui eos assignauerimus .
Et si dederimus uel uenderimus alicui custodiam alicuius talis terre et ille destructionem
inde fecerit uel uastum amittat ipsam custodiam et tradatur duobus legalibus et discretis hominibus
de feod illo qui similiter nobis respondeant sicut predictum est .
5 Custos autem quam diu custodiam terre habuerit ; sustentet domos . parcos . viuaria . stagna .
molendina . et cetera ad terram eandem pertinentia de exitibus tere eiusdem . et reddet heredi cum ad ple
nam etatem peruenerit terram suam totam instauratam de carucis et omnibus {allis/aliis} rebus ad mi
Hec omnia obseruentur de custodiis . archiepiscopatuum episcopatuum . Qnus secundum quod illam recepit .
abbatiarum prioratuum . et ecclesiarum dignitatum vacantium que ad nos pertinent excepto quod huius
modi custodie uendi non debent . 6 heredes maritentur sine disperagatione .
7 Vidua post mortem uiri sui statim et sine difficultate aliqua habeat maritagium suum et here
ditatem suum nec aliquid det pro dote uel maritagio suo uel hereditate sua quam hereditatem
maritus suus et ipsa tenuerint die obitus ipsius mariti et maneat in capitali mesuagio ma
riti sui per quadraginta dies post obitum mariti sui infra quos assignetur ei dos sua nisi prius
ei fuerit assignata uel nisi domus illa sit castrum . Et si de castro recesserit ; statim pro
videatur ei domus competens in qua possit honeste morari . quousque ; dos sua assignetur
ei sicut predictum est. et habeat rationabile estuuerium suum interim de communi . Assignetur autem
ei pro tote sua tercia pars tocius terre mariti sui que sua fuit in uita sua nisi de minori
dotata fuerit ad hostium ecclesie .
Nulla uidua distringatur ad se maritandam dum uiuere sine marito . Jta tamen quod securi
tatem faciat quod non se maritabit sine assensu nostro si de nobis tenuerit uel sine as
sensu domini sui si de alio tenuerit .
8 Nos uero uel Baillivi nostri non seisiemus terram aliquam nec redditum pro debito aliquo quam diu ca
talla debitoris presentia sufficiunt ad debitum reddendum et ipse debitor paratus sit inde satis
facere nec plegii ipsius debitoris distringantur quamdiu ipse capitalis debitor sufficit ad solu
tionem debiti . Et si capitalis debitor defecerit ; in solutione debiti non habens unde reddat ;
uel redderit nolit cum possit . plegii respondeant de debito . et si uoluerint habeant terras et redditus
debitoris quousque ; eis sit satisfactum de debito quod ante pro eo soluerunt . nisi capitalis debitor mon
strauerit se inde esse quietum uersus eosdem plegios .
9 Civitas london' habeat omnes antiquas libertates et omnes liberas consuetudines suas .
Preterea uolumus et concedimus quod omnes alie ciuitates et burgi et uille et barones de quinque por
tubus et omnes portus habeant omnes libertates et liberas consuetudines suas .
10Nullus distringatur ad faciendum maius seruitium de feodo militis nec de alio libero tenemento quam inde debetur .
11 Communia placita non sequantur curiam nostram set teneantur in aliquo loco certo .
12 Recognitiones de noua deseisina et de morte antecessorum non capiantur nisi in suis comitatibus et hoc modo .
Nos uel si extra regnum fuerimus ; capitalis justiciarus noster mittemus justiciaros nostros per unumquemque comitatum justiciaros
semel in anno qui cum militibus comitatuum capiant in comitatibus assisas capiendas predictas et ea que
in illo {aduentuo/aduentu} suo in comitatu per iusticiaros predictos ad dictas assisas capiendas missos termi
nari non possunt per eosdem terminentur alibi in itinere suo et ea que par eosdem propter diffi
cultatem aliquorum articulorum terminari non possunt referantur ad justiciaros nostros de Bancho et ibi
terminentur . 13 Assise de ultima presentatione semper capiantur coram justiciaris nostris de Banco et ibi terminentur .
14 Liber homo non amercietur pro paruo delicto nisi secundum modum delict et pro
magno delicto secundum magnitudinem deliciti . saluo contenemento suo . et mercator eodem modo sal
ua mercandisa sua et uillanus alterius quam noster eodem modo amercietur saluo Waignagio suo si ceciderit
in misericordiam nostram . et nulla predictarum misericordiarum ponatur nisi per sacramentum proborum uel legalium hominum de visnetam.
Comites et barones non amercientur nisi per pares suos
et non nisi secundum modum delicti .
Nulla ecclesiastica persona amercietur secundum quantitatem beneficii sui ecclesastici set secundum laicum tenementum
15 Nulla villa nec homo destringatur facere pontes ad riparias nisi qui ex antiquo et de iure facere debent .
16 Nulla riparia de cetero defendatur nisi ille que fuerunt in defenso tempore regis henrici aui nostri .
per eadem loca et eosdem terminos sicut esse consueuerunt tempore suo .
17 Nullus vicecomes . constabilarius . coronatores . uel alii Baillivi nostri teneant placita corone nostre .
18 Si aliquis tenens de nobis laicum foedum moriatur et vicecomes uel baillivus noster ostendat litteras nostras pa
tentes de summonitione nostra de debito quod defunctus nobis debuit ; licet uicecomiti nostro uel Baillivo nostro atachia
re et in breuiare catalla defuncti inuenta in laico feodo ad ualentiam illius debiti per uisum le
galium hominum ita tamen quod nichil inde ammoueatur donec persoluatur nobis debitum quod clarum fuerit
et residuum relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti . et si nichil nobis debeatur
ab ipso ; omnia catalla cedant defuncto. saluis uxori ipsius et pueris suis rationabilibus partibus suis .
19 Nullus constabilarius uel baillivus eius capiat blada uel alia catalla alicuius qui non sit de uilla
ubi castrum situm sit nisi statim inde reddat denarios aut respectum inde habere possit de uoluntate uen
ditoris . si autem de uilla ipsa fuerit ; infra . xl . dies precium reddat .
20 Nullus constabilarius distringat aliquem militem ad dandum denarios pro custodia castri si ipsem eam
facere uoluerit in propria persona uel per alium probum hominem si ipse eam facere non possit propter rationabi
lem causam . et si nos duxerimus eum uel miserimus in exercitum erit quietus de custodia secundum quantita
tem temporis quo per nos fuerit in exercitu . de feodo pro quo fecerit in exercitu seruitium .
21 Nullus uicecomes uel baillivus uel alius capit equos uel caretas alicuius pro cariago faciendo nisi reddat
liberationem antiquitus statutam . scilicet pro careta ad duos equos decem denarios per diem . et pro careta ad tres
equos quatordecim denarios per diem . et nulla dominica careta alicuius ecclesiastice persone uel militis uel alicuius domine capiatur per predictos baillivos .
Nos nec baillivi nostri nec alii capiemus alienum boscum ad castra
uel aliqua agenda nostra nisi per uoluntatem illius cuius boscus ille fuerit .
22 Nos non tenebimus terras eorum qui conuicti fuerint de felonia nisi per unum annum et unum diem .
et tunc reddantur terre dominis feodorum .
23 Omnes kedelli decetero deponantur penitus per Tamysiam et medeweiam et per totam anglie nisi per costeram maris .
24Breue quod uocatur precipe de cetero non fiat alicui de aliquo tenemento unde liber homo perdat curia sua
25 una mensura uini sit per totum regnum nostrum et una mensura ceruisie
et una mensura bladi scilicet quarterum london' . et una latitudo pannorum tinctorum et russettorum et hal
bergettorum scilicet due ulne infra listas de ponderibus uno sit ut de mensuris .
26Nichil detur decetero pro breui adquisitionis ab eo qui inquisitionem petit de uita uel membris set gratis
concedatur et non negetur .